OCR
ACTUM EST. Adagior. Chil. I. Cent. III. 39. Proverbialiter his verbis etiam hodie desperationem significamus, Actum est, Graece rérpæxræi. Euripides in Hippolyto coronato [v. 778.] Mev, Dev, wéimpantasr Pacino oùx ér toi dy. id est, Eheu, peracta res, hera occidit palam. Terentius in Eunucho [L 1. 9.] Actum est, ilicet, Peristi. Donatus existimat actum est sumptum a iure: #icet a iudicio: peristi a supplicio. Nam haec tria pariter verba incremento quodam indicant desperationem. Quoniam autem fas non erat rescindere iudicum sententiam, et eadem de re bis iudicium adipiscier, ut ait Terentius [Phorm. II. 2. 59.], vulgo receptum est, ut de negotiis desperatis actum esse diceretur; etiamsi postea repertum est, ut quidam per iudicem in integrum restituerentur. Aut certe ideo dictum est Actum est, quod quicquid peractum est, hoc iam infectum esse non potest, iuxta proverbiales sententias, quae testantur ne deo quidem permissum esse, ut quod factum sit, efficiat infectum. [Cf Adag. Chil. IL Cent. III. 72.) Plautus [Rud. IM. 3. 21.] Nisi quid rei praesidium apparas, acta haec res est: Certum est moriri. Dicimus autem vel absolute, Actum est, vel cum adiectione quapiam huiusmodi : Actum est de republica, Actum est de tuis omnibus, Actum est de rebus humanis , Actum est de tua salute, ni vigilas. 1 Corn. Schonaeus, Comoedia Naaman, Act. IV. sc. 5. (Naaman:) Actum est, nisi quid dii mihi auxilii adferant. h A » Juditha, Act. IV. sc. 1. (Ozyas:) Quod si intra istud tempus Deus nondum nobis subvenerit , Actum erit. 2 Nicod. Frischlinus, Comoedia Susanna, Act. ILI. sc. 2. (Philergus et Ioachimus :) PH. Peiore loco res esse non potest, quam in quo sita est. Perii. IOA. Quare? PH. Actum est. IOA. Quid isthoc est? PH. Interiimus funditus 3 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, I. 3. 89. Actum est. ITlérpawre. This ghedaen. Proverbialiter his verbis etiam hodie desperationem significamus. Plautus: Acta haec res est. Dit spul is wt, is ghedaen. Actum est de Repub. Actum est de tua salute, ni vigilas.