OCR
DES. ERASMI ROT. PRAEFATIO AD LEONEM X. PONT. MAX: ingenio viros, ceu magnos & opulentos Reges, Solomoni noftro in Templi ftruturam mittes fe marmora, ebur, aurum, gemmas. Nos tenues reguli, feu potius homunculi, qualefcunqué materias, aut certe caprarum pelles, ne nihil conferamus, tiittere ftudemus: vile quidem mu: nufculum, quod ad noftram attinet operam, fed unde (nifi me fallic animus) Chrifti Templo, f non multum {plendoris, certe non parum utilitatis Gt acceflurum; præfertim fi ejus calculo comprobetur, de cujus unius nutu ac renutu fumma rerum humanarum pendet univerfa. Etenim guum illad haberem perfpe&iffimum, praecipuam fpem , planeque facram , ut ajunt, anccram, reftituendæ farciendæque Chriftianæ religionis in hoc effe fitam. fi quotquot ubique terrarum Chriftianam Philofophiam profitentur, in primis autoris fui decreta, ex Euangelicis As poftolicifque literis imbibant, in quibus fermo ille coeleftis, quondam è corde Patris ad nos profe&us, adhuc nobis vivit, adhuc fpirat, adhuc agit & loquitur, fic ut mea quidem fententia nufquam alias efficacius aut præfentius: ad hæc, quum viderem falutarem illam do&rinam longe purius ac vividius ex iplis peti venis, ex ipfis hauriri fontibus, quam ex lacunis aut rivulis, Novum (ut vocant) Teftamentum , univerfum ad Grece originis fidem recognovimus, idque non temere neque levi opera, fed adhibitis in confilium compluribus utriufque linguæ codicibus, nec iis fane quibuslibet, fed vetuftiffimis fimul & emendatiflimis. Et quoniam novimus in rebus facris, religiofe quoque vérfandum effe, nec hac contenti diligentia ; per omnia veterum Theologorum {cripta circumyolantes, ex horum citationibus aut éxpofitionibus fubodorati fumus, quid quifque legiffet aut mutaflet. Adjecimus Annotationes noftras, que primum lefforem doceant, quid qua ratione fuerit immutatum : deinde fi quid alioqui perplexum, ambiguum, aut obfcurum,; id explicent atque enodent. Poftremo que obfiftanc, quo minus proclive fit in pofteram depravare, quod nos vix credendis vigiliis reftituiffemus. Quanquam, ut ingenue dicam , quicquid hoc eft operis videri poterat humilius quam uf ei dis candum effet, quo nihil majus habet hic orbis: nifi conveniret, ut quicquid ad religionem inftaurandam pertinet, haud alii confecretur, quam fummo religionis Principi, & cidem. affertori. Neque metus eft, ne munus hoc noftrum qualecunque fis adfpernaturus ; qui non loco tantum referas illum, qui donaria non pretiis, fed animis folitus eft æftimare, qui duo minutula pauperculæ viduæ, fplendidis & opimis divitum donanis piætulit. Jam an non quotidie videmus inter auro gemmifque radiantia Regum donaria pratenfibus flofculis, aut hortenfibus herbulis concinnatas corollas fufpendi divis, quas re tenuis, pietate dives offert plebecula ? Alioqui quicquid illud eft, feu magnum, feu pufillum, feu ludicrum , feu ferium, quod hujus ingenioli fundus produxerit: id omne, ut nullus dedicem , fuopte jure fibi poteft vindicare, fummus ille apud fuos, ramus. Archiepifcopus Cantuarienfis, totius Anglia non tituli tantum honore Primas, ac tuæ fantitatis Legatus, ut vocant, natus: Cui meipfum quoque quantus quantus fum debeo, non modo univerfum itudii mei proventum. Siquidem is (ut ne dicam interim, cujufmodi tum publice tum privatim in me fuerit) id preftar fue Britannie, quod Leo preftat orbi terrarum : quodque Medicea domus jam olim eft Italia, vel hoc nomine terrarum omnium felicifime, hoc is fuis eft Anglis, ceu falutare quoddam fydus, ab ipfis fatis in hoc datus, ut co prefide, quicquid eft bonarum rerum repullulet ac fubolefcat. Nam perinde quafi uno in homine plures fint heroes, & in unico pettore non fimplex inhabiret numen: ita mitis modis Archiepifcopum .gerit Eccleie, Legatum Sedi Romana, Confiliarium regie, Cancellarium juftitiæ, Moece: natem ftudiis, cujus opera potiflimum fastum et, ut Infula jam olim viris, armis, opibufque pollens, nunc optimis item legibus, religione, moribus, ad extremum ingeniis omni literarum genere perpolitis, adeo floreat, ut cum quavis Cæterarum regionum poñlit ex æquo contendere. Verum, quo latius hujus laboris noftri manaret utilitas, vifum eft, tui nominis , apud omnes facrofan&ti, ceu lenocinio quodam ad publicam orbis abuti commoditatem, præfertim quum hue voéet ipfa quoque rei ratio, quod pulchre congruebat, ut illius aufpiciis hæc Chriftiana Philofophia derivaretur ad omneis mortales, qui Chriftianæ religionis teneret arcem, ac per eum proficifceretur do&trina cœleftis ad univerfos homines, per quem Chriftus nos voluit accipere , quicquid homines è terris evehit in cœlum. Quanquam adeo quid tandem vetat, quo minus. hic liber gemina commendatione fultus, hoc etiam felicius & aufpicatius exeat in manus hominum, fi duobus totius orbis fammatibus viris communiter fuerit confecratus? Quandomajeftatis ac venerationis, quod pluribus guidem aris templifque videmus hoc plus accedere ti: fimul divis fint dedicata. Jam hoc quantum libet novum videatut , modo publicæ conducat utilitati. Et ea eft Leonis modeftia, facilitafque, ut hac parte non minus fit maximus, quam ca, qua maximos omnes longo fuperat intervallo. Et ea eft Archiepifcopi in omni decorum genere præftantia, ut Leonem omnibus numeris fummum, non alius magis deceat collega. Po{tremo fi fas eft apud tantum Principem nonnihil Thrafonis'è comeedia referre ; quantumvis in fpeciem humilis videatur hic meus labor, tamen confido futurum, ut attentus lećtor aliquanto plus deprehendat in feceffu, quam prima ftatim fronte pre fe ferat Opus. Sed ne celfitudinem tuam, jugi folicitudine terrarum orbi confulentem , longiori fermone remorans, in ‘publica peccem commoda; quod reliquum eft, cum plebejo lectore tranfigam: fed prius illud appreCatus, ut cujus providentia Leo decimus contigit fublevandis rebus mortalium > idem eum nobis & quam maxime.longevum effe velit & feliciflimum. Bafilea x. Februarii, Anno reftitutæ falutis 1516.