OCR
177 99 teste, rpoB&reiov 005%): quod quidem admonet, ab ejus pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos, convitii loco dici solere. Atqui hujus gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Joanne, Ecce agnus Dei: cujus multa fit et in Apocalypsi, mentio ”). Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis omneis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stultitiae mortalium subveniret, cum esset sapientia Patris”), tamen quodammodo stultum esse factum, cum ho minis assumpta natura, habitu inventus est ut homo *)? quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis ) mederetur. Neque alia ratione mederi voluit quam per stultitiam crucis ”), per Apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia 22) Tó Te yàp ræv mpoßárwy doc, bomep Aévyeras, eVybec xai dvdyrov. Hist. Anim. IX. 4. Cf. Ad. II. 1, 95 (p. 742 B), ubi cum Aristotele TpoRérwy. 23) Ey, Ioan. I. 29 et 36. Apocal, V—VII passim. 24) Ep. ad Cor. L 1, 18 et 24. 25) Ep. ad Philipp. II. 7. 26) Ep. ad Cor. II. 5, 21. 27) Ep. ad Cor. I. 1, 21, ubi tamen per stultitiam praedicationis.