OCR
30 CAPUT XVITE. Sed sunt nonnulli, cum primis autem senes, bibaces quidem illi magis quam mulierosi !), qui summam voluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum convivium, ubi mulier non adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra stultitiae condimentum, nullum omnino suave esse. Adeo ut si desit, qui seu vera, seu simulata stultitia risum moveat, yeAwroroidy quempiam vel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis ?), tot cupediis onerare ventrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, jocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum architectrix *) unica. Quanquam illa ipsa jam in conviviis solennia, Regem sortiri talis 4), lusitare tesseris, philotesiis invitare, certare ouurepiDopaïc 5), ad myrtum canere °), saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, verum a nobis, ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium hujusmodi rerum ea natura est, ut, quo 1) 20, GoD. N. A UL 12, 1; weul. Cic. de fat. V. 10. 2) Plur., praeter Suet. Caes. 46, tantum apud Petronium est. 3) Quae répare Graeci aut Tpay#uara dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt (Gell. XIII. 11,7). Architectrix vereor ne parum latine dicatur. 4) Cf. Hor. C, I. 4, 18; alea 1. apud Gellium XVIII, 13, 1. 5) Piàoryríæ Latine est propinatio, invitatiuncula ad bibendum; Z. autem # #v xUxAm Qopà Toi «ÜAIxOG Ha mé, 6) Ad. IL 6, 21 (p. 589 D).