OCR
20 CAPUT XIV. Eat nunc qui volet, et hoc meum beneficium cum reliquorum deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem !), in avem, in cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi vero non istud ipsum sit perire, aliud fieri, Ego vero hominem eundem optimae ac felicissimae vitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, verum perpetua juventa fruerentur felices. An non videtis tetricos istos et vel philosophiae studiis , vel seriis et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane juvenes sint, jam consenuisse, videlicet curis, et assidua acrique cogitationum agi tatione sensim spiritus et suc) cum illum vitalem exhauriente? Cum contra Moriones ?) mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute 3), plane gotor, quod ajunt, 1) Daphne in arborem (Ov. Met. I, 452—567), Ceyx in avem (Met. XI. 410—742), Tithonus in cicadam, Cadmus in serpentem (Met. IlI. 98 et IV. 571—603) mutati esse dicuntur. 2) Martialis in Epigr. XIV. 210, cui lemma est Morio: Quisquis plus iusto, non sapit, ille sapit. 3) Me pinguem et nitidum bene c. c. vises (Hor. Ep, L 4; 15) Legisse autem videtur E. nitidum et...