Salta al contenuto principale
mobile

Nainuwa

  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen
LoginRegistra
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Anteprima
edr_000054/0000

MB_026_A_042

  • Anteprima
  • PDF
  • Mostra i metadati
  • Mostra collegamento permanente
Pagine in totale
221
Collezione
Erasmo da Rotterdam
edr_000054/0040
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Pagina 41 [41]
  • Anteprima
  • Mostra collegamento permanente
  • JPG
  • TIFF
  • Precedente
  • Seguente
edr_000054/0040

OCR

17 CAPUT XIII. Principio quis nescit primam hominis aetatem multo laetissimam, multoque omnibus gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic amplectimur, sic fovemus !), ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data opera prudens natura recens natis adjunxit, ut aliquo voluptatis velut auctoramento ?) et educantium labores delinire queant, et tuentium favores eblandiantur? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam candide favent omnes, quam studiose provehunt, quam officiose porrigunt auxiliares manus! At unde quaeso ista juventae gratia? unde nisi ex me? cujus beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur *). Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas virile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, languescit alacritas, frigescit lepos, labascit vigor. Quoque longius a me subducitur, hoc minus minusque vivit, donec succedat rò yxaeròv yypas, id est, molesta senectus, non jam aliis modo, 1) Amplexu molli fovet, Verg. Aen. VIII, 388. 2) Nullum sine auctoramento malum est: avaritia pecuniam promittit, luxuria voluptates cet. Senec. Ep. 69, 4. 3) Coniungit Horatianum ,,sapere et ringi’ ex Epist. II, 2, 128.

Structural

Custom

Image Metadata

Larghezza dell'immagine
1638 px
Altezza dell'immagine
2463 px
Resolutione dell imagine
300 px/inch
Dimensione del file originale
937.45 KB
Collegamento dell'JPG
edr_000054/0040.jpg
Collegamento dell'OCR
edr_000054/0040.ocr

Nainuwa

LoginRegistra

Accesso utente

CAPTCHA
Questa domanda è un test per verificare che tu sia un visitatore umano e per impedire inserimenti di spam automatici.
Ho dimenticato la mia password
  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen