OCR
15 CAPUT X. Genus, educationem et comites audistis, Nunc, ne cui sine causa videar mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines adficiam, quamque late“ meum pateat numen, arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, juvare mortales 1), et si merito in Deorum senatum asciti sunt, qui vinum, aut frumentum, aut unam aliquam hujusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego jure, Deorum omnium: #A@« ?) dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia? 1) Plinius, H. N. II. 5. Deus est mortali iuvare mortalem et haec ad aeternam gloriam via. 2) Legitur in Bibl. Sacr. Vulg. Ed. (usus sum Ed. Ratisbon. 1849) Apocal. I. 8: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus Deus... CAPUT: AXR Principio quid esse potest vita ipsa vel dulcius , vel preciosius? At hujus exordium cui tandem acceptum ferri convenit, nisi mihi? Neque enim aut dBpimorarpys!) hasta Palladis, aut ve@eAyyepérov Jovis aegis ?) hominum genus vel progignit, vel propagat. Verum ipse Deùm pater atque hominum rex 3), qui totum nutu DI V.-747. 2) Aegis apud Homerum solum est YrAuy Ardg vepeAyyepérao. 3) Ex Hom. Il. I. 125 expressit Verg. IX. 106 (tremefecit).