OCR
5 accuratis magnaque et olei et somni jactura elucubratis laudibus vexerint *). A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto veriorem audietis orationem. 8) Neque postea defuisse testatur libellus ,,Dissertationum ludicrarum et amoenitatum scriptores varios” continens, qui prodiit Lugd.-Bat. apud Fr. Hegerum et Hackium, Anno 1638. CAPR UE. TY. Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum vulgus Oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnunquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse dejerant. Mihi porro semper gratissimum fuit, ôTT, xev ém) yaGrrav čabor 1), dicere. At ne quis jam a nobis exspectet, ut juxta vulgarium istorum Rhetorum consuetudinem me ipsam finitione ?) explicem; porro ut dividam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine circumscribere eam, cuius numen tam late pateat, vel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei velut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intue1) Quicquid verbi temere in linguam, ut aiunt, venerit. Ad. I. 5, 73 (P. 210 A.). 2) Rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio (Quintil. Inst. or. VIL .3,:2).