OCR
2 plausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare, non sine nepenthe *) temulenti esse videamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu *) reversi. Caeterum quemadmodum fieri consuevit, ut cum primum sol formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hyemem, novum ver blandis aspirarit Favoniis 5), protinus nova rebus omnibus facies, novus color ac plane juventa quaedam redeat, ita vobis me conspecta, mox alius accessit vultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores vix longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego solo statim aspectu praestiti. dI DANNO. +. vyrevbéc T'ÉXxoAóv te, nantiv ErfAyboy drdvruv. (Od. IV. 220). 4) De hominibus vehementer tristibus tetricisque (Ad. I. 7, 77, p. 292 F.). et oe CL aT 7, 2, IV. 6. CAPUT II Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, jam audietis, si modo non gravabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus 1) consuevistis arrigere, quasque olim Midas ille 1) C. Plin. Caec. (Epist. IX. 17) Nequaquam me.. delectat si quid . . petulans a scurra, stultum a morione profertur. Morus morionem suum, ut ceteri proceres, habebat.