OCR
MOPIAZ ETKOMION ID EST: Se ULTITIAE LAUS, ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO 1). STULTITIA EOQUITUR: CAPUT T A de me vulgo mortales loquuntur, neque enim sum nescia, quam male audiat stultitia etiam apud stultissimos, tamen hanc esse, hanc inquam esse unam, quae meo numine deos atque homines exhilaro, vel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis ?), sic laeto quodam et amabili ap1) Apte vocavit declamationem, ut exercendi ingenii causa scriptam ad lusum ac voluptatem. (L.). 2) Ex Terent. Ad. V. 3, 53 (839).