OCR
VI PRAEFATIO. tare nugas, ut nihil minus quam nugatus fuisse videaris. De me quidem aliorum erit judicium: tametsi, nisi plane me fallit Draaurix *), stultitiam laudavimus, sed non omnino stulte. Jam vero ut de mordacitatis cavillatione *) respondeam, semper haec ingeniis libertas permissa fuit, ut in communem hominum vitam salibus *) luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror hujus temporis aurium delicias, quae nihil iam fere nisi solennes *) titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo praepostere religiosos videas, ut vel gravissima in Christum convitia ferant citius, quam pontificem aut principem levissimo joco aspergi, praesertim si quid 7pòs Tè ğaQıra %) attinet. At enim qui vitas hominum ita taxat”), ut neminem omnino perstringat nominatim , quaeso, utrum is mordere videtur, an docere potius, ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Praeterea qui nullum hominum genus praetermittit, is nulli homini, vitiis omnibus iratus videtur. Ergo si quis extiterit, qui sese laesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam, aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius 32) Iep QiAguríaç, quae apud Hor. c. I, 18, 14 audit „caecus amor sui? agit Joan. Stobaeus (Flor. Tit. 23) et Plutarchus (Mor. 48 F.), cui ea est ò? Hv adrig adrot ndaak txacros dy TpÔTOG HA LÉYITTOG où qareräc mporieras rôv É£wbey cet. Cf. c. IX. 33) i. q. inutilis quaestiuncula. 34) At vestri proavi Plautinos... laudavere sales (Hor. A. P. v. 270). 35) Consuetudine receptos, qua reges vocantur invictissimi et serenissimi, Pontifices sanctissimi cet. (L.). 36) Ad parandas facultates. Ad. III, 6, 3 (p. 855 F.). 37) Notat, reprehendit.