OCR
PRAEFATIO. ERASMUS ROTERODAMUS THOMAE MORO SUO S: Di E rioribus diebus cum me ex Italia in Angliam reciperem, ne totum hoc tempus, quo equo fuit insidendum, poros 1) et illiteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos- hic ut doctissimos, ita et suavissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis occurrebas: cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam, quam praesentis praesens consuetudine consueveram, qua, dispeream °), si quid unquam in vita contigit mellitius °). Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad seriam commentationem parum videbatur accommodatum, visum est Moriae encomium ludere 4), Quae 1) Ad, II, 6, 18 (p. 588 D). 2) Hor. Sat. I, 9, 47. 3) Vox sermonis cottidiani et Catulliana. 4) Encomium Latine non invenitur; ludere, de studiis levioribus poeticis et iocis.