OCR
quod operae pretium esset, vel illis me facturum sperabam , his tamen providere mihi visum est: ex Listrianis animadversionibus (quas littera L. significo mihi) sumpsi quae usui esse poterant et reliquis omissis notas meas undecunque depromptas adscripsi. Nihil inane, nihil sine causa, nihil supervacaneurn inesse equidem sane non contenderim, nam sunt certi denique fines — quos constituere hoc opus, hic labor est — neque tamen nimia in eiusmodi re nocere, modo brevis sit quicquid praecipiat notularum scriptor, mihi persuasum est. Capitum divisione, quam A. G. de Meusnier de Querlon iam anno 1765 instituit, usus sum, quo minus taedii continuam declamationem legenti aut molestiae hunc illumve locum alleganti esset; eiusdem indicem emendatum adieci. Bibliopolae nostri Hagani nulli sumptui parcentes optime, si quid video, redditas Holbenianas imagunculas opusculo ornamento esse voluerunt atque virum doctissimum Guil. G. van der Weerd exempla typographica mecum emendantem bene de libro meruisse grato animo testor. Iam id tantum restat ut hanc Laelio sapientiorem Stultitiam proficiscentem, de qua Erasmus ipse ,,Neminem audivi tam morosum ut diceret quemquam opera Moriae factum pilo deteriorem. Multorum judicia correcta sunt, plurimorum discussa tristitia” 14), votis ominibusque prosequar. K. Scripsi Hagae-Com., m. Maio CIDIOCCCXCVIII, 14) Responsio ad Alb. Pium (Tom. IX p. 1110).