OCR
La S Novam opusculi, quod olim permultum in manibus erat, editionem in manus sumpturos praemoneam oportet, quid et quomodo egerim, Neque tamen has officii partes explere potero nisi pauca de uno huius libelli qui, paene dixi sescentiens prelum subiit, exemplari praemisero. Est enim in Museo Basileensi exemplar rod Mpix éyxwmiou anno 1514 a Io. Frobenio una cum Listrii commentariis typis descripti, cuius iuxta libri verba in margine lato LKXXIII icunculas calamo scriptorio delineavit Hans Holbein, qui arte sua non minus quam doctrina commentator Stultitiae orationem illustravit. Tam longe autem abest ut operi manum admoverit quod Frasmus ei mandasset, ut quo erat animo hilaro atque ad iocandum prompto, in modum scriptoris amici, cuius ad exemplum tot egregias effigies expressit, illas lepidas ac venustas imagunculas hic illic, ubicunque ei videbatur, modo crebriores modo rariores, modo tenuiores modo crassiores adumbrans sibi ingenioque suo indulserit, non solum orationis argumento verum etiam figuris, locutionibus, flosculis picturae decus afferens 1). Qua in re non amplius X dierum tempus posuit. Cum enim in libri Basileensis titulo, quem vocant, generali scriptum sit ,,Est Osualdi Molitoris Lucerni”, eadem manu 1) Vid. A. Woltmann, Holbein und seine Zeit, ed. II. Lips. 1874—76.