OCR
614] 81 614,3 FROM HENRY STROMER. Deventer MS. 91, f. 52. Mainz. LB. App. 156. 24 July 1517. DOCTISSIMO ELOQVENTISSIMOQVE DOMINO D. ERASMO ROTERODAMO. S. D. ELOQVENTISSIME ac doctissime domine Erasme, etsi non deceat coruum olori canere, ego audaculus tamen tibi, viro extra omnem ingenii aleam posito, mea inculta et barbar(ijei squalore obsita scripta mittere duxi, tua magna, immo ingenti, et humanitate et eruditione fretus. Tibi scribens inelegantes litteras, vt elegantissimas accipiam, facio more heredipetarum donantium locupletibus capularibus senibus munuscula, vt accipiant grandia munera. Humanissime Erasme, litterae Eutychii ad manus meas—ipse enim absens erat—venerunt; quas reuerendissimus Archiepiscopus Maguntiacus, dominus meus clementissimus, aperuit et legit. Sperabat nanque litteras et Eutychii et meas circa Calendas Ianuarias tibi scriptas, perfidia latorum non praesentatas, vti scribis, tibi redditas ; quibus te nomine Principis conuenimus. Desyderabat nanque dignatio sua vt tibi scriberemus. Dolenter clemens ac optimus Princeps accepit tibi meas litteras non esse praesentatas. Sua celsitudo non modo desyderat sed et petit, sicuti et ante tibi seripserim, vt aliquando eam petas; optat enim tuam indies praesentiam et consuetudinem amiciciamque, velitque libenter in te officia, quae tua industria et sapientia meretur, pro facultate sua conferre, et tibi, si commode per ocium liceret, hane prouinciam iniungere, vt principum sanctorum gesta mandares litteris. Sunt vitae eorum adeo indocte et barbare descriptae vt, si aliquid etiam veritatis contineant, mera mendacia videantur. Nemo melius te homine doctissimo, qui pelagus sacrae Scripturae et historiarum transcurrit, legit et relegit, hoc facere posse arbitratur. Quod si aliquando te facere contingeret, Deus optimus maximus referet gratiam ; ac dominus meus Episcopus, cuius studium est nostram sanctissimam religionem semper adiuuare, conseruare ac augere, tibi et gratias habebit et referet. Ceterum tuae excellentiae opto inconcussam et animi et corporis sanitatem, petens, quotiescunque tuos numerabis obsequiosos familiares, ne tui Stromerii nomen sileas [nostrum]. Vale. Datum obiter Maguntini vicesimaquarta Iulii Anno post natalem Christi 1517. Totus tuus Heinricus Stromer Aurbachius, medicinae doctor. 23, 4. Nemo... transcurrit, &c. MS.: ? Neminem... transcurris, &e. 3. aleam] Cf. Plin. N. H. praef. 7. Nichols suggests, Ep. 550 ; for that has 8. Eutychii] Probably Huttich; no trace of the citation in 1. 12 here. see Ep. 550 introd. The letter men- 21. sanctorum gesta] Albert retioned here can hardly be, as Mr. peats this request in Ep. 661. 30,1. ox 30