OCR
30 LETTERS OF ERASMUS [1517 Scias omnia apud nos esse turbulenta. Timentur bella, caristia nostrum inuasit forum, circumquaque miseriae calamitas, pacem magis quam cetera precamur. Ceterum commendo me tibi meaque 20 omnia, quae tuo praesidio, te fautore, tuta prospera semper procedent, Iccirco obsecro ne ex albo obliteres tuo, interque bonarum literarum studiosos me connumeres: si minus id contingat, sufficiat ne totum tuo aliquando elabar pectore. Exinde dedissem opus Rudolphi Agricolae hoc nuncio, nisi vnam 25 partem in domicilio meo mutando sic seposuissem vt vbi acquiram incertus sim ; totas quippe aedes inuestigandi eius gratia perlustraui : acutioribus oculis in posterum, si aliubi possim reperire ac olim ad te fido tabellione reddere, rimaturus. Est, crede mihi, opus plaerisque in locis adeo mendosum vt Aedippo nonnunquam opus esse 30 videatur: tuo tamen labore atque ingenio emaculari, quem nihil vnquam fugiat, ac tandem in lucem castigato castigatius emergi facile omnium assensu literatorum mihi persuasi. Interim vale. Non pigeat aliquando mei meminisse paruo quopiam libello, qui meo exeat praelo. De emendatore non sis sollicitus; est mihi pro35 fecto iam graecophilos. Iterum vale ac viuas felix. Raptim Argentorati 21 Iulii Anno 1517. 613. From NICHOLAS BARBIRIUS. Deventer MS. 91, f. 180 v°. Middelburg. LB. App. 155. 24 July 1517. [Contemporary with Epp. 608, 621, &c. Nicholas Barbirius was a brother of Peter, and seems only to be known through bis relations with Erasmus. The fact that he was at Middelburg whilst Charles was there waiting to sail to Spain, suggests that he may have held some post o with the Court. He was still living in 1527 (Lond. xix, 48, LB. NICOLAVS BARBIRIVS DOMINO ERASMO S. REVERENDE ac obseruandissime domine, hodie recepi litteras tuas. Etiam ante dies aliquot receperam ex fratre, quibus indicabat se per dominum de Marques, hominem tibi credo satis notum, missurum centum florenos communes tam pro pensione Cortracensi quam pro 5 pensione regia. Quod reliquum erat, curabit apud dominum vt de illo tibi satis fiat. Hodie conueni praedictum dominum de Marques, qui dixit se misisse dictam pecuniam per receptorem Louaniensem. Vale, domine semper obseruande. ex Middelburgo 24 Iulii 1517. 613. 3. Marques] Ant. de Metteneye, in Oct. 1520 (Henne ii. 201, 323). In of the family of Marques. He was a March 1515 he is described as Papal member of Charles’ Privy Council in prothonotary (Gachard ii. 529). July 1517 (cf. Ep. 621. 6, 7), and again 7. receptorem] Adrian ; Ep. 652. 3: