Salta al contenuto principale
mobile

Nainuwa

  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen
LoginRegistra
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Anteprima
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Anteprima
  • PDF
  • Mostra i metadati
  • Mostra collegamento permanente
Pagine in totale
695
Collezione
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0050
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Pagina 51 [51]
  • Anteprima
  • Mostra collegamento permanente
  • JPG
  • TIFF
  • Precedente
  • Seguente
edr_000027/0050

OCR

603 | TO PHILIP OF BURGUNDY 15 quamque grauate optimi maximique Principis Caroli autoritate fueris adactus ; cuius alioqui charitati nihil non eras daturus. Atque haec ipsa res spem nobis certissimam facit fore vt cum laude perfungaris suscepto, quandoquidem Plato, vir exquisitissimi planeque diuini iudicii, non alios existimat ad rempublicam gerendam idoneos quam eos qui hue nolentes pertrahuntur. Auget autem nostram de te fidutiam, quoties in mentem venit et cui tu succedas fratri et quo patre sitis ambo profecti. Nam Dauid germanus tuus, vir eruditus iuxta ac prudens, permultis annis sic locum istum tenuit, vt suis ornamentis plurimum splendoris ac dignitatis addiderit ipsi muneri, per se licet amplissimo, multis ille quidem modis magnus ac suspiciendus, sed in hoc praecipue salutaris reipublicae, quod nihil ducebat antiquius sibi pace publica : hac quoque in parte patrem Philippum Burgundiae ducem referens, virum nulla non re maximum sed tamen pacis artibus cum primis insignem et aeternae hominum memoriae commendatum ; qui tibi hoc etiam impensius erit exprimendus, non tantum vt filius patri, sed vt Philippus Philippo respondeas. Intelligit iam dudum tua prudentia quid abs te populus vniuersus expectet. Triplex onus humeris sustines, patris exemplum ac fratris, tum horum temporum fata (quid enim aliud dicam ?) nescio quomodo ad bellum pertrahentia. Vidimus ipsi nuper vt quidam, amicis quam hostibus grauiores, nihil intentatum reliquerint ne bellorum aliquando finis esset: rursus vt vix expresserint alii qui reipublicae Principique ex animo bene volunt, vt pacem cum Francis semper optandam, hisce vero temporibus etiam necessariam, amplecteremur. Cuius sane rei indignitas mouit animum meum, vt tum Pacis vndique profligatae Querimoniam scriberem, quo nimirum hac ratione iustissimum animi mei dolorem vel vlciscerer vel lenirem. Libellum ad te ceu primitiolas nouo Episcopo debitas mitto, quo diligentius tueatur tua celsitudo pacem vtcunque partam, si non patiar eam obliuisci quanto negocio nobis constiterit. Bene vale. rr. germanus tuus add. è. 14. ille quidem add. è. 16. sibi om. è. 7. Plato] Rep. 1.347, 7.520. 11. Dauid] (23 April 1496) an elder natural son of Philip the Good. He was Bp. of Terouenne 1451-7, when his father foreed him as coadjutor upon the new Bp. of Utrecht, Gisbert Brederode (+1475); who practically retired, leaving David in possession of the see, which he thus held for 39 years. For some of the troubles of his time see Ep. 20. rog n. It was from him that Erasmus received ordination (see vol. i, p. 588; cf. Ep. 645. 23 n.). Wessel of Groningen was for a time his physician (Wessel’s Opera, 1617, f°. xx’). See a sketch of him written by Arn. Heymricus of Cleves, 11 July 1476 (Deventer MS. 98; printed by G. Dumbar, Analecta, 1719, i. 393 seq.) and van Heussen. Erasmus writes warmly of both brothers in the Epist. contra Pseudeuangelicos, 1529, LB. x. 1573 AB; Cf. I. p. 43.20-34. The gift of David’s hat Erasmus did not greatly value. or o Hi 5

Structural

Custom

Image Metadata

Larghezza dell'immagine
1514 px
Altezza dell'immagine
2539 px
Resolutione dell imagine
300 px/inch
Dimensione del file originale
963.38 KB
Collegamento dell'JPG
edr_000027/0050.jpg
Collegamento dell'OCR
edr_000027/0050.ocr

Nainuwa

LoginRegistra

Accesso utente

CAPTCHA
Questa domanda è un test per verificare che tu sia un visitatore umano e per impedire inserimenti di spam automatici.
Ho dimenticato la mia password
  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen