OCR
10 LETTERS OF ERASMUS [1517 officia quam authorum vtriusque linguae studia. Quicquid autem opere succisiuae extiterit, Hebreis simulac Chaldeorum monimentis zo locabo ; iis in transitu, tanquam canis e Nilo bibens fugiensque, fruiturus. De epistola gratiam habeo. Est elegans imprimis et, vt vniuersas eius dotes yno verbo significem, Erasmicum adrérarov redolet. Non tam laudas, Erasme mi, Fabricium tuum quam ad propositam 35 Imaginem, vt studia sua confingat, excitas mireque extimulas. Soles enim, quasi quem amas celebraturus, salubriter pariter et obtectius admonere. Quemadmodum nune quoque eum pinxisti, non qualis ipse sum sed qualem me futurum exoptas. Cuiusmodi decreta sanctissime recondita mecum exemplar erunt euenturae vitae, si 40 quam euenturam diuinum numen donauerit. Bene vale, gemma praeceptorum. Basileae idus Iulii 1517. 584,597601. From THomas MORE. Deventer MS. 91, ff. 94 (a) and 218 v° (8). London. LB. App. 148. 16 July (1517). [For the text cf. the introductions to Epp. 559 and 574, which were sent with this letter. 8° is perhaps only Hand B correcting itself. The year-date is supplied from Ep. 597.] THOMAS MORVS D. ERASMO ROTERODAMO S. P. Ix magnam me sollicitudinem coniecisti, Erasme charissime, proximis litteris tuis (nam binas accepi), quibus intelligo Petrum nostrum neque satis adhuc esse commoda valetudine, et nescio quid preterea pertimescere. Quod quale sit vt tu diuinas magis quam scis, 5 sic vtinam quicquid ipse diuinas, id mihi quoque fuisses vaticinatus : qui nune quum ne diuinare quidem quicquam queam, vt meticulosa res est amor, multa cogor vero fortasse deteriora metuere. Tum hoc ` male me habet, quod tanquam parum malorum habeant morbus atque aegritudo, vxoris aborsus etiam velut in cumulum adiectus ro est. Vide quam iniqua est rerum vicissitudo mortalium, quibus quum prospera non nisi sensim atque gradatim adrepant, aduersa cunctim ingerunt sese, raroque accidit vt malum aliquod incomitatum veniat. Sed tamen vt sunt res humanae mutabiles neque omnis dies nouerca, spero fore vt omnis eius molestia magno quopiam rursus 600. 29. subcisiuae coni. LB : suecessiuae MS. 601. 5. quoque aß?: om. Bt. 8. morbus aß? : moribus 81, 9. abortus LB. cumulum aß? : cumelum B1. 12. aB?: ingerant 81, 600. 30. canis] Cf, Adag. 880. 601. 7. amor] Cf. Ov. Her. 1. 12. 32. epistola] Ep. 541, which had 14. nouerca] Cf. Hes. Op. 825, quoted been printed in C1, in Gell. 17. 12. 4; and Adag. 764.