OCR
18 LETTERS OF ERASMUS [1514 videar, non ausim dicere probatus, sed certe non improbatus fuisse. Neque enim vsque adeo perfricui frontem vt laudes istas, quas mihi vos tribuitis, agnoscam. Et tamen nonnihil faueo meis laudibus; quas ego certe sic interpretor, vt existimem in hoc tributas, 35 quo vel exhortaremini cessantem vel animum adderetis parum forti vel amicum nudulum vestris opibus ornaretis ac locupletaretis, quasi non pecuniam modo verumetiam gloriam oporteat inter amicos esse communem. Nam nec errare iudicio possunt tam eruditi nec derident tam amici nec adulantur tam integri nec simulant Germani. Dicerem 40 amore lapsos, nisi hic ipse vester in nos amor e iudicio natus esset. Neque enim ob id me talem iudicastis quod immodice amaretis, sed ob id coepistis amare quod talem iudicaueritis. Atque vtinam aliquam et iudicii vestri portionem mihi possim asserere ; nullam profecto gloriam malim quam talium virorum calculis approbari. 45 Verum hoc magis debeo pro vestris laudibus, quo minus promereor ; siquidem meritam laudem aliquoties et inimicus tribuit inimico. Eius nomine debemus maxime, quod gratuito donatum sit. Sed, vt finiam, siue residi calcar addere voluistis, debeo pro studio, siue putidulum erigere, debeo pro officio, siue nudam corniculam vestris 50 plumis exornare, debeo pro benignitate, siue facit amor quidam in nos propensior vt talis videar qualem praedicatis, magis debeo pro tam singulari beneuolentia ; siue est in me nonnihil eorum quae tribuitis, debeo pro tam candido suffragio. Iam vero non me fugit et illud vobis deberi, quod ornatissimus 55 Argentinensis reipublicae vterque praefectus magistratus, qui me praesentem tam admiranda complectebatur humanitate, tam non vulgari prosequebatur honore, nunc absentem, et tam procul absentem, salutationis obsequio prosequitur. Negas futurum vt vnquam illis veniam in obliuionem, imo ipse nunquam desinam istos vere 6o proceres et meminisse et dictis pariter ac scriptis pro virili celebrare ; quibus emoriar si quid vnquam vel expertus sim humanius vel viderim omni virtutum genere cumulatius. Crede mihi, mi Wimphelinge, nullo sermone consequi queam, nedum epistola, quantam animo persenserim voluptatem, quamque iucundum mihi fuerit spectaculum, 65 antique cuiuspiam ac philosophicae ciuitatis videre simulachrum, tot egregios optimates vel ipsa (quod aiunt) fronte totoque corporis habitu singularem prudentiam, summam integritatem ac plane maiestatem quandam prae se ferentes, sed mira conditam modestia. 43. eb add. B. possim ay: possum £. 50. B: benig-/tate a. 57. absentem post procul aô: absentientem £. 58. obsequio a: officio £. 62. mi om. B. 65. 8 : philsophicae a, 39. Germani] Cf. Ep. 269. 38. 55. praefectus] Cf. 1, 120 n.