Salta al contenuto principale
mobile

Nainuwa

  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen
LoginRegistra
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Anteprima
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Anteprima
  • PDF
  • Mostra i metadati
  • Mostra collegamento permanente
Pagine in totale
645
Collezione
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0036
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Pagina 37 [37]
  • Anteprima
  • Mostra collegamento permanente
  • JPG
  • TIFF
  • Precedente
  • Seguente
edr_000026/0036

OCR

304 | FROM MARTIN VAN DORP 15 aeditionem, quocies de fide nodus incideret. Aut ergo fatendum est temere fecisse patres temereque facturos, si hane edicionem interpretacionemque sequantur, aut eam veram et integram esse. Quid autem? An libros Graecos credis esse Latinis emendaciores? Nunquid maior illis fuit quam Latinis cura integre seruandi libros sacros, apud quos religio Christiana sepenumero sit labefactata, quique praeter vnum Iohannis Euangelium cetera omnia affirment nonnihil erroris continere, vt alia interim taceam, qum apud Latinos semper inuiolata perseuerauerit sponsa Christi ecclesia? Jam vero quinam scias te in castigata, si modo pluscula sis nactus, incidisse exemplaria, vt vel maxime donem aliqua esse Graecis castigata ? His racionibus adducor, mi Erasme, vt Laurentii Fabrique operas non ita magnifaciam; nam contemnere nihil velim non omnino malum. Neque video quid illi tanto molimine contulerint, nisi quocies significantius, vt dixi, aliquid verti potuisse admonent, hoc libens recipio, eciam si quando graecissasse interpretem, si quando barbare vertisse notent. Nam elegantius multo verti potuisse quis nescit? Quod si sentenciam a Latino interprete redditam a Graeco codice in veritate discrepare contendunt, ibi valedictis Grecis adhereo Latinis, quod animum inducere non possim Latinis codicibus Graecos esse integriores. Atqui Augustinus iubet Latinos riuulos ex Graecanicis fontibus irrigari. Ita sane ipsius seculo, quo neque ita erat ab ecclesia recepta vna aliqua aeditio Latina, neque ita corrupti Greci fontes, vt nunc esse verisimile est. Sed dices: ‘ Nolim in tuo codice quicquam immutes, neque credas falsam esse Latinam aeditionem ; solum ostendo quid in Graecis voluminibus deprehenderim, quod discrepet a Latinis; et hoc quid officiet ?’ Officiet mehercle, Erasme. Nam de sacrarum litterarum integritate disputabunt plurimi, ambigent multi, si vel tantillum in iis esse falsi, non dico ex tua opera didicerint, sed narrantem duntaxat quempiam audierint; ot fiet quod ad Hieronimum scribit Augustinus: Si ad scripturas sacras admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit autoritatis ? Hec omnia me induxerunt, Erasme charissime, vt orem te obsecremque per amicitiam inter nos mutuam, quam tu absens tueris, perque natiuam humanitatem candoremque tuum, vt vel solos illos Noui Testamenti locos emendes, vbi manente sentencia significantius IIO 115 120 125 130 195) 140 annotabis, iis racionibus in epistola liminari respondeas. 110, integramque By. III. credas By. 125. aß: nesciat y. 126. in om. By. ibi a: ibi vero By. 131. Sed a: At enim By. 134. officiat ? Ita mehercle officiet By. 136. iis aB: his y. 146. hiis B1: his By. 138. Augustinus] Ep. 28. cap. 3 (ed. Migne).

Structural

Custom

Image Metadata

Larghezza dell'immagine
1582 px
Altezza dell'immagine
2636 px
Resolutione dell imagine
300 px/inch
Dimensione del file originale
1015.46 KB
Collegamento dell'JPG
edr_000026/0036.jpg
Collegamento dell'OCR
edr_000026/0036.ocr

Nainuwa

LoginRegistra

Accesso utente

CAPTCHA
Questa domanda è un test per verificare che tu sia un visitatore umano e per impedire inserimenti di spam automatici.
Ho dimenticato la mia password
  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen