OCR
8 LETTERS OF ERASMUS [1523 Graeca legerem: Saturnalia, Cronosolonem, Epistolas Saturnales, De luctu, Declamationem de abdicato, Icaromenippum, Toxaridem, Pseudomantem, Gallum, Timonem, Declamationem pro tyrannicida, De his qui mercede viuunt in aulis principum; ad haec ex minu5 tioribus dialogis delectos octodecim, praeterea Herculem Gallicum, Eunuchum, De sacrificiis, Conuiuium, De astrologia. Huiusmodi ceu strenulis diuersis temporibus salutabamus amicos, qui mos est apud Anglos. Verteramus et Longaeuos, dictantes tantum, sed notarius suffuratus libellum Montioio dicatum pro suo aedidit 1o Lutetiae. Rapiebantur hae nugae primum magno studiosorum applausu; sed vbi Ģ@raecae linguae peritia coepit esse vulgo communis, id quod miro successu factum est apud nos, coepere negligi ; quod ego sane vt futurum sciebam, ita factum gaudeo. Ausi sumus idem in Plutarchi Moralibus, cuius et phrasis aliquanto difficilior 15 est et res habent plus obscuritatis ob reconditam hominis eruditionem. Ex hoc vertimus libellum, cui titulus, Quomodo sit dignoscendus adulator ab amico; eum dicauimus Henrico Britanniae regi, eius nominis octauo. Praeterea cui titulus est, Quo pacto fieri possit vt vtilitatem capias ex inimico; hune dicauimus ei, qui zonune est Card. eb Archiepiscopus Eboracensis, tum eleemosynis regiis erat praefectus, sed tamen iam tum rebus maximis destinatus, adeo vt prius quam daretur oportunitas offerendi, ter mihi mutanda fuerit praefatio; quin et prius quam excudi poterat, iam accesserat ei cardinalitiae dignitatis fastigium. Ante hos verteram De tuen25 da valetudine: Quod in principe requiratur eruditio : Quod cum principibus maxime versari debeat philosophus: Vtrum grauiores sint animi morbi an corporis: Num recte dictum sit, Ade Biicas: De cupiditate diuitiarum. In his eo libentius exercebar, quod praeter linguae peritiam vehementer conducerent et ad mores insti30 tuendos. Nihil enim legi secundum literas diuinas hoc autore sanctius. Hoc vnum erat incommodi, quod Aldus hoc opus excudit sequutus exemplar multis locis deprauatum, nec apud nos vetustorum exemplarium erat copia, Vertimus ynam Libanii declamationem, nomine Menelai repetentis vxorem apud Troianos, atque hine primum 35 lecimus transferendi aleam. Vertimus et alias aliquot declamatiunculas incerto autore. Nonnulla scripsimus quae facerent ad institutionem studiorum, 13. vt B:&a. 21, iam tum add, B. 82. nec... 33. copia add. B. Erasmus’ translation was probably made in England in 1505-6, with his other translations of Lucian, since Libanius (1. 33 and Ep. 177) was his first attempt.