OCR
1523] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 3 velit, argumentum sibi deligat ad quod natura sit compositus, et in quo plurimum valeat, Nec enim omnia congruunt omnibus. Id a me nunquam est factum, sed vel temere incidi in materiam, vel amicorum affectibus potius quam meo iudicio obsequens suscepi. Proximum est vt quod delegeris, tractes accurate, diu premas, ac 5 frequenter sub limam reuoces prius quam in lucem exeat. Ego quod semel aggressus sum, fere perpetuo cursu absoluo, nec castigandi taedium vnquam deuorare potui. Itaque mihi fere vsu venit, quod scripsit Plato, vt plus satis properans in initio serius perueniam ad finem. Nam aeditione praecipitata res ipsa me cogit nonnunquam 10 totum opus a capite vsque. ad calcem retexere. Proinde miror ipse esse, praesertim hoc tam erudito seculo, qui nostra legant ; et tamen esse vel illud arguit quod typographi lucubrationes nostras toties excudunt. Sed tu iam dudum catalogum expectas, non apologiam. Age fiet, ac primum recensebo. quae carmine scripserim ; ad quod studium puer eram propensior, adeo vt aegre me conuerterim ad meditationem orationis solutae. Nec hic parum diu luctatus sum, prius quam succederet, si quid tamen successit. Nullum autem carminis genus non tentaui. Quae feliciter interciderunt aut latent, ea sinemus 20 quiescere, ne, quod Graeci vetant, eù Kelpevov KAKÒV KUVOWwpev. Lutetiae primum coepit nostra temeritas prodi mundo. Nam illic aeditum est ab amicis carmen heroicum, admixto eiusdem generis tetrametro ad Faustum Andrelinum, quicum mihi tum recens coierat sodalitas. Rursus aliud hendecasyllabum ad Robertum 25 Gaguinum, cuius tum apud Parisios non mediocris erat autoritas, Rursus aliud ad eundem, alterne mixtis glyconico et asclepiadeo. Praeterea carmen De casa natalitia pueri Iesu ; nec satis. memini si quid praeterea. Rursus alias aedidimus expostulationem Iesu ad hominem suapte culpa pereuntem. Sed multis ante annis seripseram 30 sapphicum carmen de Michaele archangelo, non sponte, sed eompulsus precibus cuiusdam magni viri, qui templo praeerat cui praesidebat Michael; in quo quum ita temperarim stilum, vt possit oratio prosa videri, tamen ille non ausus est affigere, quod esset tam poeticum, vt Graece, quemadmodum aiebat, scriptum videri posset. 35 Ea erat illorum temporum infelicitas. Quumque tantum laboris exhausissem, reddito carmine homo. liberalis obtulit pecuniam qua sextarium emerem vini, munus ipso poemate dignum. Egi gratias = ox 1, sibi om. 8. 23. vetant a: vocant ô. 27. B: glyconio a. 33. Michael] Probably the priory- App. 2. For the poem see Ep. 28. 13. church of St. Michael’s at Hem, near It was printed with those menSchoonhoven, with which the priory tioned in 11. 23 and 25 in the De casa of Steyn was in close connexion. See natalitia (Ep. 47); see LB. v. 1321. B2