Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0029
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 30 [30]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0029

OCR

2 LETTERS OF ERASMUS [1523 habeas, vel emas aliquid quod mox denuo cogaris emere. Morem geram voluntati tuae, per te quam plurimis etiam aliis, ni fallor, eadem opera gratificaturus. Ornare gaudes, vt ais, tuam bibliothecam Erasmi monumentis; ego vero meos libros arbitror ornari 5 tua bibliotheca, qua vix quicquam videre contigit ornatius ; dicas Musarum esse domicilium. Itaque mihi magis placeo, quod meas lucubrationes dignaris hospițio tuae bibliothecae, quam si cedrinis capsulis in Apollinis templo reponerentur. Non arbitror victuras, tantum abest vt immortalitatem illis ausim sperare; tamen si 10 continget aliquot annos superesse parenti, tuae nimirum bibliothecae debebunt, Existimabuntur enim aliquid esse, quas Abstemius ille tam sobrius iudex suo Museo dignatus sit. Quanquam ipse interim non aliter affectus sum erga meas vigilias quam parentes solent erga liberos, quibus fuit parum felix foecunditas, vel quod deformes ac 15 valetudinarios genuerint, vel quod alioqui tales vt probrum et exitium attulerint suis progenitoribus. Qua quidem in re hoc magis ipse mihi displiceo, quod liberorum mala non semper imputari possunt parentibus, librorum autem vitia non aliis quam autoribus accepta feruntur; nisi forte causari velim temporum ac regionis 20 infelicitatem. Nam me puero repullulascere quidem coeperant apud Italos bonae literae, sed ob typographorum artem aut nondum repertam aut paucissimis cognitam nihil ad nos librorum perferebatur, et altissima quiete regnabant vbique qui literas docebant illiteratissimas. Rodolphus Agricola primus omnium aurulam quan25 dam melioris literaturae nobis inuexit ex Italia ; quem mihi puero ferme duodecim annos nato Dauentriae videre contigit, nec aliud contigit. Tum autem magni refert quo seculo, qua regione, et ad quorum iudicium scribas, quibuscum certes ; acuit enim ingenii vim et antagonistes insignis, quin et honos alit artes. His omnibus 30 destitutus, tamen velut occulta naturae vi rapiebar ad bonas literas, ac interminantibus etiam magistris furtim e libris, si quid forte nactus fuissem, hausi quod potui ; calamum exercui, prouocatis sodalibus quibuscum decertarem, nihil minus cogitans quam vt huiusmodi naeniae typographorum opera mundo proderentur. Haec 33 culpam si non diluere poterant, certe poterant eleuare. Sed sunt in quibus nec possim nec velim ipse mihi patrocinari. Siquidem illud praecipuum est, vt qui seriptis sibi nomen honestum parare 13. erga liberos add. B. 16. progenitoribus £ : primogenitoribus a, 24. Rodolphus £: Nam Rodolphus a, 26. Dauentriae add. B. 31. si quid a: si quos è. 26. Dauentriae] This insertion in to be wrong. Of similar time-referB suggests that Erasmus was un- ences in this Catalogus a considerable certain as to the accuracy of his number are incorrect; see pp. 6, 16, 18, age-reterence, which is shown, App. 2, 19, and 33.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1542 px
Image height
2612 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
955.08 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0029.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0029.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit