OCR
partim quod jam velut in fuo regno elt, partim quod jam olim in vita corpus , ad hujufmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit. oi {piritus a mente illa fumma mire abforbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut jam totus homo extra fe futurus fit, nec alia ratione felix futurus, nif quod extra fefe pofitus, patietur quiddam ineffabile a fammo illo bono, ommia in fe rapiente. Jam hec felicitas quanquam tum demum perfecta contingit , cum animi receptis priftinis corpo oribus, immortalitate donabuntur : Tamen quoniam piorum vita nihil aliud eft, quam illius vite meditatio, ac velut