OCR
EPKQM10O-N. 45 bilem , nifi meo numine commendetur, Etenim cur femper ephebus & comatus Bacchus? Nempe quia vecors ac temulentus , conviviis , faltationibus , choreis, lufibus vitam omnem tranfigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade commercii. Denique tantum abeft, ut fapiens haberi poftulet, ut ludibriis ac jocis coli gaudeat. Neque proverbio offenditur , quod illi fatus cognomentum attribuit , id eft hujusmodi, (c) poouys pagereeG. Porro Morycho nomen verterunt, quod illum pro templi foribus fedentem , . mu{to ficisque recentibus , agricolarum lafcivia confueverit oblinere. ‘Tum autem Co) Id eft: Morycho flultior : lege Chaliades Erafmi, in quibus erudite juxta ac copiofe proverbi hoc explicatur. £.