OCR
videbatur commodatum, vifum eft Moriz encomium ludere. Que Pallas iftud tibi mifit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriæ vocabulum accedit, quam es ipfe a re alienus. Es autem vel omnium fuffragiis alieniflimus. Deinde fufpicabar hunc ingenii noftri lufum tibi præcipue probatum iri, pro. pterea quod foleas hujus generis jocis, hoc eft, nec indottis, ni fallor, nec ufquequaque infulfis, impendio delectari, & omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere.. Quanquam tu quidem, ut pro fingulari quadam ingenii tui perfpicacitate , longe lateque a vulgo diffentire foles , ita pro incredibili morum fuavitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere, & potes & gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non folum lubens accipies, ceu puqpocuwey tui foda=